Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/144

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Itaque cōnfēstim dīmissīs nūntiīs ad Ceutronēs, Grudiōs, nātiōnēsque aliās, ut quam maximīs cōpiīs auxiliō statim venīrent, repente ad Cicerōnis hīberna hostēs sē ostendērunt; ubi nōnnūllī mīlitēs, morte Sabīnī Cottaeque nōndum nūntiātā, sine timōre extrā mūnītiōnēs officiīs variīs operam dabant. Ex hīs quīdam, quī līgnātiōnis causā in silvās discesserant, repentīnō equitum adventū interceptī sunt. Cēterī autem celeriter concurrērunt ad arma, vāllumque cōnscendērunt.

LESSON 109
The Besieged attempt to Communicate with Caesar

Missae sunt ad Caesarem cōnfēstim ā Cicerōne litterae; obsessīs autem omnibus viīs, ab hostibus missī interceptī sunt. Noctū ex materiā, quam mūnitiōnis causā comportāvērant, nostrī turrēs circiter CXX incrēdibilī celeritāte exstrūxērunt.

Posterō diē hostēs, multō maiōribus coāctīs cōpiīs, castra iterum oppugnāvērunt, fossamque complēre cōnātī sunt. Eādem ratiōne, quā prīdiē, nostrī restitērunt. Hoc idem reliquīs deinceps diēbus factum est. Nūlla pars noctis labōribus mīlitum carēbat: nōn aegrīs, nōn vulnerātīs