facultās quiētis dabātur: nec Cicerō ipse, etsī tēnuissimā erat valētūdine, nocturnō tempore ad quiētem ūtēbātur, priusquam mīlitum vōcibus sibi parcere coāctus est.
Tum ducēs Nerviōrum, quī aliquam causam amīcitiae cum Cicerōne habēbant, colloquī sēsē velle nūntiāvērunt. Factā potestāte, eādem commemorant, quae paulō ante Ambiorīx cum Sabīnō ēgerat. Addunt etiam dē Sabīnī morte, et cōnfīrmant sē nihil recūsāre nisi hīberna, atque hanc inveterāscere cōnsuētūdinem nōlle; quam ob rem Rōmānīs licēre incolumibus ex castrīs discēdere et quāscumque in partēs velint sine timōre proficīscī.
At Cicerō, quī iniussū Caesaris castra movēre nōlēbat, Gallīs respondit nōn esse cōnsuētūdinem populī Rōmānī ūllam accipere ab hoste armātō condiciōnem; sī ab armīs discēdere atque lēgātōs ad Caesarem mittere vellent, spērāre sē eōs, quae petīssent, impetrātūrōs.