Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/151

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Gallus, cum ad hīberna vēnisset, perīculum veritus, ut erat imperātum, trāgulam cum litterīs mittit. Haec cāsū ad turrim adhaesit, neque ā nostrīs statim animadversa, tertiō diē ā mīlite quōdam cōnspicitur; quī eam sine morā ad Cicerōnem dēfert. Ille, epistulā perlēctā, mīlitēs laetus docet Caesarem iam subsidiō venīre. Tum fūmī incendiōrum procul cernēbantur; quae rēs omnem dubitātiōnem adventūs legiōnum expulit.

LESSON 114
The Enemy raise the Siege

Gallī rē cōgnitā per explōrātōrēs, obsidiōne statim relictā, ad Caesarem omnibus cōpiīs contendunt. Quō animadversō, Cicerō Gallum quendam celeriter cum litteris mittit, in quibus scrībit hostēs ab sē dīscessisse omnemque multitudinem ad Caesarem convertisse. Quibus litterīs circiter mediā nocte adlātīs, Caesar suōs facit certiōrēs, eōsque ad pugnandum animō cōnfīrmat.

Posterō diē, cum lūce prīmā mōvisset castra et circiter mīlia passuum quattuor prōgressus esset, trāns vallem ma-