Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/152

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

gnam et rīvum hostium multitūdinem vīdit. Erat magnī perīculī rēs cum tantīs cōpiīs inīquō locō dīmicāre; tum, quoniam obsidiōne līberātum esse Cicerōnem sciēbat, dē celeritāte aliquid sibi remittendum existimābat: quārē cōnsēdit, et, quam aequissimō locō poterat, castra mūnivit.

LESSON 115
They are Outgeneraled by Caesar

Postrīdie hostium equitātus prīma lūce ad castra accessit, proeliumque cum nostrīs equitibus commīsit. Caesar autem suīs imperāvit ut cēderent cōnsultō sēque in castra reciperent; simul ex omnibus partibus castra altiōre vāllō munīrī, portās obstruī, omniaque cum simulātiōne timōris agī iussit.

Quibus rēbus invītātī, hostēs cōpiās rīvum trādūxērunt omnīs, aciemque inīquō locō cōnstituērunt; tum Caesar, omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō, eōs