celeriter in fugam dedit. Longius autem īnsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant, omnibus suīs incolumibus eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. Turrēs mūnitiōnēsque hostium admīratur. Legiōne prōducta, cōgnōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine vulnere; quā ex rē iūdicat quantō in perīculo rēs fuerit. Cicerōne mīlitibusque laudātīs, centuriōnēs trībūnōsque singulōs appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cōgnōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cōgnōscit.
Dum haec fīunt, ad Labiēnum incrēdibilī celeritāte dē victōriā Caesaris fāma dēfertur; quīn etiam, cum ab hībernis Cicerōnīs mīlia passuum Labiēnus abesset circiter sexāginta, atque ad Cicerōnem post hōram nōnam diēī Caesar pervēnisset, ante mediam noctem subitō ad portās Labiēnī castrōrum audītus est eōrum clāmor, quī lēgatō grātulārī