Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Hāc explōrātā regiōne, Cūriō Uticae quoque mūnitiōnēs speculātus est; cumque animadvertisset plēnissimīs[1] viīs undique portārī agīque[2] multa, quae repentīnī tumultūs timōre[3] ex agrīs in urbem cōnferēbantur, equitātum mīsit, ut praedā īnspērātā[4] potīrētur. Simul ex urbe ēmissī sunt DC equitēs Numidae[5], quī agricolīs fugientibus auxiliō essent. Concurrunt equitēs inter sē; neque[6] vērō prīmum impetum nostrōrum Numidae ferre poterant, sed interfectīs circiter CXX reliquī sē in urbem contulērunt.


LESSON 118
Operations about Utica

Interim Mārcius[7] nāvēs longās Uticam dēdūxerat; cuius adventū cōgnitō, Cūriō prōnūntiārī[8] iussit onerāriīs, quae in portū ad ancoram stābant numerō[9] circiter CC, sē in hostium locō habitūrum[10] omnēs[11], quī nōn statim ad Castra Cornēlia nāvīs[12] trādūxissent[13]. Quā prōnūntiātiōne[14] factā, sine morā sublātīs ancorīs omnēs reliquērunt Uticam et, quō[15] imperātum erat, trānsiērunt. Quae rēs omnium rērum cōpiā exercitum nostrum complēvit.

  1. plēnissimīs: plēnus, -a, -um: congested, viīs: translate the abl. “along”; cf. sēmitā, p. 103, l. 17.
  2. portārī agīque: cf. the note on rapere et agere, p. 49, l. 8.
  3. timōre: m, strictly, abl. of cause, in the panic.
  4. īnspērātā: īnspērātus, -a, -um: unexpected.
  5. Numidae: m, with adj. force.
  6. neque: cf. p. 127, l. 16.
  7. Mārcius: see p. 145, l. 8.
  8. prōnūntiārī: cf. p. 128, l. 5; note the final vowel.
  9. numerō: m, for syntax, cf. animō, p. 37, l. 20.
  10. in hostium locō habitūrum: lit. what?, would regard as enemies.
  11. omnēs: m, masc..
  12. nāvīs: f, i.e. the onerāriae of l. 11.
  13. trādūxissent: i.e. across the harbor (see the map). For mood and tense, cf. esset perruptus, p. 107, l. 3.
  14. prōnūntiātiōne: prōnūntiātiō, -ōnis: f, announcement.
  15. quō: adv., the adv..