unt. Quā rē animadversā exercitūsque timōre cōgnitō, Varus, būcinātōre tabernāculīsque paucīs in castrīs ad speciem relictīs, tertiā vigiliā reliquum quoque exercitum silentiō in oppidum redūcit.
Postridiē eius diēī Cūriō obsidēre Uticam coepit. Sed iam ad urbem perveniunt ā rēge Iubā nūntiī, quī illum adesse magnīs cum copiīs dīcant oppidānōsque dē dēfēnsiōne urbis hortentur. Nūntiābantur haec eādem Cūriōnī. Ille tamen prīmō rēgem nihil contrā sē ausurum existimābat; sed ubi certior est factus cōpiās Iubae ab Utiāa minus quīnque et vīgintī mīlia passuum abesse, relictīs mūnītiōnibus sēsē in Castra Cornēlia recēpit. Hūc comportāre coepit omnia, quae ad obsidiōnem sustinendam ūsuī erant.
Dum haec fīunt, ex oppidānīs perfugīs audīvit Iubam aliō bellō esse revocātum, et Saburram, eius praefectum, parvīs cum cōpiīs Uticae appropinquāre. Quō audītō, cōnsilium temerē mūtāvit, proeliōque rem committere con-