Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/166

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

in plānitiem dēdūxit; cumque longius esset inde prōgressus, cōnfectō iam labōre exercitū, locō inīquō cōnstitit. Tum suīs signum subitō dat Saburra aciemque explicat. Peditātū prīmao ad speciem tantum ūtitur, equitēs in aciem nostram inmittit.

LESSON 125
Curio's Army is Annihilated

Repentīnā rē minimē permōtus Cūriō ōrdinēs circumiit mīlitēsque hortātus est ut spem omnem in virtūte pōnerent. Hī prīmō fortissimē dīmicābant sed hostēs, quī numerō longē erant superiōrēs, mox aciem nostram circumventam ā tergō adorīrī coepērunt. Tum Cūriō, ubi perterritīs omnibus cohortātiōnēs suās nōn audīrī intellēxit, ūnam salūtis esse spem reliquam arbitrātus, proximōs collēs capere atque eō sīgna ferre iussit. Sed hōs quoque praeoccupat missus ā Saburrā equitātus.

Tum vērō ad summam dēspērātiōnem nostrī perveniunt, et Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucīs equitibus circumsistēns, Cūriōnem ōrat ut fugā petat salūtem, et sē ab eō nōn discessūrum pollicētur. At Cūriō numquam sē,