Haec pagina emendata est
āmissō exercitū quem ā Caesare accēpisset, in eius cōnspectum reditūrum cōnfirmat, atque ita pugnāns interficitur.
Ē proeliō equitēs nostrī perpaucī effūgērunt; quibuscum nōnnūllī, quī equōrum reficiendōrum[1] causā in itinere paulum morātī erant, fugā tōtīus exercitūs procul animadversā, incolumēs in castra[2] sē contulērunt. Peditēs ad ūnum omnēs interfectī sunt.
- ↑ reficiendōrum: reficiō, 3, -fēcī, -fectus: refresh.
- ↑ castra: n, i.e. the camp at Castra Cornēlia.