Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/170

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

hostibus timōris det susplciōnem, maiōre strepitū et tumultū, quam populī Rōmānī fert cōnsuētūdō, castra movērī iubet. Hīs rēbus fugae similem profectiōnem efficit. Haec quoque per explōrātōrēs ante lūcem in tantā propinquitāte castrōrum ad hostēs dēferuntur.

Vix agmen novissimum extrā mūnītiōnēs prōcesserat, cum Gallī cohortātī inter sē, nē spērātam praedam ex manibus dīmitterent —— longum esse, perterritīs Rōmānīs, Germānōrum auxilium exspectāre, neque suam patī dignitātem ut tantīs cōpiīs tam exiguam manum, praesertim fugientem atque impeditam, adorīrī nōn audeant —— flūmen transīre et inīquō locō committere proelium non dubitant. Quae fore suspicātus Labiēnus, ut omnēs citrā flūmen ēliceret, eādem ūsus simulātiōne itineris placidē prōgrediēbātur.