Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/174

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

armīs sīgnīsque mīlitāribus, magis dē reliquā fugā quam dē castrōrum dēfensiōne cōgitābant. Neque vērō diūtius, quī in vāllō cōnstiterant, multitūdinem tēlōrum sustinēre potuērunt, sed cōnfectī vulneribus locum rellquērunt, prōtinusque omnēs, ducibus ūsī centuriōnibus tribūnīsque mīlitum, in altissimōs montēs, quī ad castra pertinēbant, cōnfūgērunt.

Caesar, castrīs potitus, ā mīlitibus contendit nē, in praedā occupātī, reliquī negōtī gerendī facultātem dīmitterent. Quā rē impetrātā, montem opere circummūnīre instituit.

LESSON 130
Unconditional Surrender of the Pompeians

Pompēiānī, quod is mōns erat sine aquā, diffīsī el locō, relictō monte, ūniversī iugīs eius Lārīsam versus sē recipere coepērunt. Quā rē animadversā, Caesar cōpiās suās dīvīsit,