Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/175

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

partemque legiōnum in castrīs Pompēī remanēre iussit, partem in sua castra remīsit, IV sēcum legiōnēs dūxit, commodiōreque itinere Pompēiānīs occurrere coepit, et progressus mīlia passuum VI, aciem īnstrūxit. Quā rē animadversā, Pompēiānī in quōdam monte constitērunt. Hunc montem flūmen subluēbat. Caesar mīlitēs cohortātus, etsī tōtius diēī continentī labōre erant cōnfectī noxque iam suberat, tamen mūnitiōne flūmen ā monte sēclūsit, nē noctū aquārī Pompēiānī possent.

Quō perfectō opere, illī dē dēditiōne missīs lēgātīs agere coepērunt. Paucī ōrdinis senātōriī, quī sē cum hīs coniūnxerant, nocte fugā salūtem petīvērunt. Caesar prīmā lūce omnēs eōs, quī in monte cōnsēderant, ex superiōribus locīs in plānitiem dēscendere atque arma prōicere iussit. Quod ubi sine recūsātiōne fēcērunt, passīsque palmīs proiectī ad terram flentēs ab eō salūtem petīvērunt, cōnsolātus cōnsurgere iussit et pauca apud eōs dē lēnitāte suā locūtus, quō minōre essent timōre, omnēs cōnservāvit.