Fuit in emendando quaedam difficultas
cēnārent, atque ibi de Hannibale mentiōne factā, ex eīs ūnus dīceret eum in Prūsiae rēgnō esse. Id posterō diē Flāminīnus senātuī dētulit. Patrēs cōnscriptī, quī Hannibale vīvō numquam sē sine īnsidiīs futūrōs exīstimārent, lēgātōs in Bithȳniam mīsērunt (in eīs Flāminīnum), quī ab rēge peterent, nē inimīcissimum suum sēcum habēret sibique dēderet. Hīs Prūsia negāre ausus nōn est. Illud recūsāvit, nē id ā sē fierī postulārent, quod adversus iūs hospitiī esset; ipsī, sī possent, comprehenderent; locum, ubi esset, facile inventūrōs.
LESSON 133
Death rather than Captivity
Hannibal enim ūnō locō sē tenēbat, in castellō, ei ā rēge datum erat mūnerī, idque sīc aedificārat, ut in omnibus