Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/184

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sine morā, ubi prīmum lēgātōs in forō cōnspēxit, percontātus[1] pauca dē statū[2] cīvitātis[3] et quasi[4] dolēns[5] eius cāsum, requīrere[6] coepit, quem exitum[7] tantīs malīs[8] spērārent. Postquam illōs videt querī dē avāritiā magistrātuum[9], accūsāre[10] senātum quod[11] in eō[12] auxilī nihil esset, miseriīs[13] suīs remedium[14] mortem exspectāre, “at ego,” inquit, “vōbīs, sī modo virī esse vultis, ratiōnem ostendam, quā tanta ista mala effugiātis[15].”

LESSON 135
The Envoys are Initiated into the Conspiracy

Haec ubi dīxit, Allobrogēs in maximam spem adductī, Umbrēnum ōrāre[16] ut suī[17] miserētur[18]: nihil[19] tam asperum neque tam difficile esse, quod nōn cupidissimē factūrī essent[20], dum[21] ea rēs[22] cīvitātem aere aliēnō[23] līberāret. Ille[24] eōs in domum[25] D. Brūtī[26] perdūcit, quod forō propinqua erat

  1. percontātus: ask.
  2. statū: status, -ūs: m, with gen., situation (in).
  3. cīvitātis: sc. eōrum.
  4. quasi: cf. p. 166, l. 6.
  5. dolēns: doleō, 2, -uī: be concerned about.
  6. requīrere: cf. p. 172, l. 2, inquire.
  7. exitum: solution.
  8. tantīs malīs: dat. case.
  9. magistrātuum: magistrātus, -ūs: m, official.
  10. accūsāre: accūsō, 1: rail at.
  11. quod: cf. the note on p. 62, l. 13.
  12. in eō: i.e. senātū.
  13. miseriīs: miseriae, -ārum: f, troubles.
  14. remedium: remedium, -ī: n, (as) a solution.
  15. effugiātis:.
  16. ōrāre: for ōrāvērunt.
  17. suī: gen. pl..
  18. miserētur: misereor, 2: have pity (on).
  19. nihil:.
  20. quod nōn . . . factūrī essent: that they would not undertake it, a relative clause of result.
  21. dum: provided only.
  22. ea rēs: ill..
  23. aere aliēnō: translate the abl. “from” or “of”.
  24. Ille: i.e. Umbrēnus.
  25. in domum: cf. the note on p. 16, l. 11.
  26. D.: i.e. Decimī.