Fuit in emendando quaedam difficultas
terani, prīstinae virtūtis memores, comminus aacriter īnstāre, illī haud timidē resistunt: maximā vī certātur.
Intereā Catilīna cum expeditīs in prīmā aciē versārī, labōrantibus succurrere, integrōs prō sauciīs arcēssere, omnia prōvidēre, multum ipse pugnāre, saepe hostem ferīre: strēnuī mīlitis et bonī imperātōris officia simul exsequēbātur. Petrēius, ubi videt Catilīnam, contrā ac ratus erat, magnā vī tendere, cohortem praetōriam in mediōs hostīs indūcit eōsque perturbātōs atque aliōs alibī resistentīs interficit, deinde utrimque ex lateribus cēterōs adgreditur. Mānlius et Faesulānus in prīmīs pugnantēs cadunt. Catilīna, postquam fūsas cōpiās sēque cum paucīs