Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/190

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

aliēnō līberāvī. Cumque ante adventum meum sēditiōne quādam exercitus esset dissipātus, quīnque cohortēs sine lēgātō, sine tribūnō mīlitum, dēnique etiam sine centuriōne ūllō apud Philomēlium cōnsēdissent, reliquus exercitus esset in Lycāoniā, M. Annēiō lēgātō imperāvī, ut eās quīnque cohortēs ad reliquum exercitum dūceret, coāctōque in ūnum locum exercitū, castra in Lycāoniā apud Īconium faceret. Quod cum ab illō dīligenter esset factum, ego in castra a. d. vii K. Sept. vēnī, cum intereā superiōribus diēbus ex senātūs cōnsultō et ēvocātōrum fīrmam manum et equitātum sānē idōneum et populōrum līberōrum rēgumque sociōrum auxilia voluntāria comparāvissem.

LESSON 138
A War Scare

Interim, cum exercitū lūstrātō iter in Ciliciam facere coepissem, K. Sept. lēgātī ā rēge Commāgēnō ad mē