Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/191

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

missī, tumultuōsē neque tamen nōn vērē Parthōs in Syriam trānsīsse nūntiāvērunt; quō audītō, vehementer sum commōtus cum dē Syriā tum dē meā prōvinciā, dē reliquā dēnique Asiā.

Itaque in Cappadociā extrēmā nōn longē ā Taurō apud oppidum Cybistra castra fēcī, ut et Ciliciam tuērer et Cappadociam tenēns nova fīnitimōrum cōnsilia impedīrem.

Intereā cōgnōvī multōrum litterīs atque nūntiīs magnās Parthōrum cōpiās et Arabum ad oppidum Antiochēam accessisse, magnumque eōrum equitātum, quī in Ciliciam trānsīsset, ab equitum meōrum turmīs et a cohorte praetōriā, quae erat Epiphanēae praesidiī causā, occidiōne occisum. Quare, cum vidērem ā Cappadociā Parthōrum cōpiās āversās, nōn longē ā fīnibus esse Ciliciae, quam potuī maximīs itineribus, ad Amānum exercitum dūxī. Quō ut vēnī,