Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/192

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

hostem ab Antiochēā recessisse, Bibulum Antiochēae esse cōgnōvī. Dēiotarum cōnfēstim iam ad mae venientem cum magnō et fīrmō equitātū et peditātū et cum omnibus suīs cōpiīs certiōrem fēcī nōn vidērī esse causam, cūr abesset ā rēgnō, mēque ad eum, sī quid novī forte accidisset, statim litterās nūntiōsque missūrum esse.

LESSON 139
Mountain Brigands claim the Governor’s Attention

Cumque eō animō vēnissem, ut utrīque prōvinciae, sī ita tempus ferret, subvenīrem, tum id, quod iam ante statueram vehementer interesse utrīusque prōvinciae, pācāre Amānum et perpetuum hostem ex eō monte tollere, agere perrēxī. Cumque mē discēdere ab eō monte simulāssem