Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/193

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

et aliās partīs Ciliciae petere, abessemque ab Amānō iter ūnīus diēī et castra apud Epiphanēam fēcissem, a. d. iiii Īd. Oct., cum advesperāsceret, expeditō exercitū ita noctu iter fēcī, ut a. d. iii Īd. Oct., cum lūcīsceret, in Amānum ascenderem; distribūtīsque cohortibus et auxiliīs (cum aliīs Quīntus frāter lēgātus mēcum simul, aliīs C. Pomptīnus lēgātus, reliquīs M. Anneius et L. Tullius lēgātī praeessent), plērōsque necopīnantīs oppressimus: quī occīsī captīque sunt, interclūsī fugā. Eranam autem (quae fuit nōn vīcī īnstar sed urbis, quod erat Amānī caput) itemque Sepyram et Commorim, ācriter et diū repugnantibus, Pomptīnō illam partem Amānī tenente ex antelūcānō tempore usque ad hōram diēī X, magnā multitūdine hostium occīsā, caepimus, castellaque vī capta complūra incendimus. Hīs