rēbus ita gestīs, castra in rādicibus Amānī habuimus apud Āras Alexandrī quadrīduum, et in reliquiīs Amānī dēlendīs agrīsque vāstandīs, quae pars eius mentis meae prōvinciae est, id tempus omne cōnsūmpsimus.
Cōnfectīs hīs rēbus, ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum addūxī. Quod cum esset altissimō et mūnītissimō locō, ab iīsque incolerētur, quī nē rēgibus quidem umquam pāruissent, cum et fugitivōs reciperent, et Parthōrum adventum acerrimae exspectārent, ad exīstimātiōnem imperī pertinēre arbitrātus sum comprimere eōrum audāciam, quō facilius etiam cēterōrum animī, quī aliēnī essent ab imperiō nostrō, frangerentur.
Vāllo et fossā circumdedī, sex castellīs castīsque maximīs saepsī, aggere, vīniīs, turribus oppugnāvī, ūsusque tor-