Pagina:A First Latin Reader.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
11
FIRST LATIN READER
LESSON 10
Pocahontas

Prope colōniam, quam Britannī in Virginiam dēdūxerant, habitābat quīdam rēx Indus, cui erat[1] fīlia pulchra. Puella, quae Pōcahonta appellābātur, colōnōs amāvit, ōlimque servāverat eum ducem, dē quō suprā multa[2] dīxī; nam trāditum est[3], cum ille ab Indīs captus esset, hostēsque eum interficere vellent, rēgis filiam suum[4] corpus interposuisse. Id[5] tamen multī[6] crēdunt numquam esse factum, Fabrumque posteā mentītum esse. Sed frūmentō certē et carne Pōcahonta colōnōs saepe iūvit, et quondam ad oppidum nūntium mīsit, cum hostēs oppidānōs occīdere parārent.

Interdum colōni, quōrum copiae semper parvae erant, fame paene periērunt; quīn etiam ōlim, quamquam libenter equōs quoque edēbant, hominēs multī mortuī sunt. Tum, impetum Indōrum timentēs, oppidānī ipsam rapuērunt Pōcahontam mēnsēsque multōs prō[7] obside tenuērunt, ut pater, filiā captā, amīcus esse cōgerētur. Puellam, dum in oppidō morātur[8], ūnus ex colōnis amāre coepit. Quī, cum eam in mātrimōnium dūxisset, ad Britanniam cum uxōre est profectus; ubi paulō post Pōcahonta mortua est.

  1. cui erat: freely, who had; lit. what?
  2. multa: much; cf. multa, p. 5, l. 9.
  3. trāditum est: it is related (trādo is short for trānsdo, lit. hand over, pass along).
  4. suum: emphatic position, her own. When a possessive adj. is employed for clearness merely, it is apt to follow the modified noun; when it precedes the noun, it is often best rendered as suum here.
  5. id: i.e. the incident.
  6. multi: cf. the note on quīdam, p. 2, l. 1.
  7. prō: as.
  8. morātur: for the force of the tense, see the note on fīunt, p. 7, l. 16.