Pagina:A First Latin Reader.pdf/24

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
14
FIRST LATIN READER
LESSON 13.
Colonization in New England

Paucīs post annīs Britannī complūrēs, quī apud Batāvōs diū habitāverant, in Americam cum līberīs atque uxōribus[1] ēmigrāre cōnstituērunt. Quī, cum[2] pervēnissent ad lītus eius terrae, quae nunc Britannia Nova appellātur, impetum Indōrum veritī, lēgātum, nōmine Standisium, cum mīlitibus paucīs mīsērunt, quī loca undique explōrāret[3]. Illī igitur multa mīlia passuum secundum lītus prōgressī sunt, cum nāvigārent[4] interdiū, noctēsque autem in lītore agerent.

Prīmō terrae incolās rārō[5] vīdērunt; ōlim tamen, cum māne proficīscī parārent ūnusque ex mīlitibus omnium[6] arma in scaphā iam collocāvisset, Indī subitō ē silvā magnō clāmōre ērūpērunt, sagittīsque vulnerāvērunt paucōs. Sed mīlitēs statim ad scapham cucurrērunt, ut arma caperent[7], hostēsque celeriter fugere coāctī sunt.

Postrēmō ad portum tūtum perventum est, ubi tribus ante annīs multī habitāverant Indī; quī iam ad ūnum[8] morbō perierant. Quā dē rē[9] certiōrēs factī, colōnī reliquī quoque ad eum locum vēnērunt, ibique ē nāvī in lītus ēgressī, dīs[10] ēgērunt grātiās castraque posuērunt. Est in lītore etiam nunc saxum, quod Americānī semper coluērunt[11] colentque

  1. liberīs atque uxōribus: sc. suīs.
  2. quī, cum: cf. p. 5, l. 8.
  3. explorāret: note the mood.
  4. cum nāvigārent: translate by a participial phrase.
  5. rārō: adv., seldom.
  6. omnium: used as a masc. noun, modifier of arma.
  7. ut arma caperent: i.e. to arm themselves.
  8. ad ūnum: utterly; cf. p. 4, l. 5.
  9. quā dē rē: i.e. dē hāc rē.
  10. dīs: from deus.
  11. coluērunt: colō, 3, coluī, cultus, venerate.