Pagina:A First Latin Reader.pdf/27

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
17
FIRST LATIN READER

accēpit, postrēmō tamen sēnsit nōn illīus culpā[1] rem[2] ita cecidisse. Itaque paucīs post mēnsibus ā iuvene Prissilla in mātrimōnium ducta est, Standisius autem sibi uxorem aliam sūmpsit.


LESSON 15
Unrest among the Indians

Indī, quī prope colōniam habitābant, paene omnēs inimīcī erant, sed vehementer timēbant lēgātum Standisium, dē quō suprā dīxī; nam is, dux fortissimus, libentissimē bellum semper gessit, neque umquam[3] perīculum ūllum recūsāvit. Quī tamen nōn erat crūdēlis; ōlim enim, cum ad oppidum Indōrum inimīcōrum profectus esset hostēsque vīcisset, trēs Indōs vulnerātōs domum sēcum redūxit, ut eōrum vulnera ibi cūrārentur.

Hōc ferē tempore colōni aliī, ā Britanniā profectī, haud procul condidērunt oppidum alterum. Tum dēmum Indī vehementer commōtī, conciliō[4] convocātō, oppida ambō incendere colōnōsque ipsōs interficere cōnstituērunt; sed rēx,quīdam, quī colōnōs amābat, ad Standisium properāvit, eumque dē hostium cōnsiliō certiōrem fēcit. Perīculō cōgnitō[5], lēgātus statim cum mīlitibus paucīs ad alterum oppidum profectus est. Ibi Indī, cum vīdissent mīlitēs esse paucōs, arbitrātī[6] sē facile Standisium terrēre posse, eī ostendērunt

  1. illīus culpā: through (any) fault of his, ie. of the iuvenis (culpa, -ae, f).
  2. rem: the affair.
  3. neque umquam: and … never; cf. the rendering of nec quisquam, p. 2, l. 11. In translation, nec (neque) should always, if possible, be resolved thus into connective and negative.
  4. conciliō: contrast cōnsiliō, l. 18.
  5. perīculō cōgnitō: freely, having learned of the danger. A literal rendering of cōgnitus in the abl. absol. construction would often be awkward.
  6. arbitrātī: cf. the use of veritī, p. 2, l. 17.