Pagina:A First Latin Reader.pdf/28

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
18
FIRST LATIN READER

sīcās, ac verbōrum quoque contumēliās[1] adiūnxērunt[2]. Sed paucīs post diēbus, cum quīdam[3] Pecsuot cum lēgātō loquerētur, is[4], sīgnō mīlitibus datō, Pecsuotis sīcam subitō rapuit, eāque[5] ipsum[6] interfēcit; simul mīlitēs, comitēs Pecsuotis adortī, eōs omnes occīdērunt. Quō[7] factō, Indī reliquī perterritī fūgērunt, nec diūtius[8] dē caede[9] colōnōrum cōgitābant ūllī.


LESSON 16
Old Friends become Enemies

Eī rēgī, ā quō colōnī dē suō perīculō cōnsilitīsque Indōrum certiōrēs factī sunt, duo erant fīliī, quī quoque colōnīs diū amīcī erant. Patre autem mortuō[10], iuvenēs suspicārī coepērunt bene ēmisse[11] colōnōs, quibus silvās Indī vēndiderant; tum[12] novam religiōnem civēs suōs[13] amplectī haud libenter vīdērunt: itaque mox dē bellō cōgitābant[14].

Quod[15] ubi cōgnitum est, ē colōniā mīlitēs missī sunt, quī frātrem maiōrem, nōmine Alexandrum, prō obside in oppidum sēcum redūcerent. Ille autem ibi morbō affectus est gravī[16]; cumque posteā domum redīsset, apud suōs[17] brevī mortuus est. Quō factō, Alexandrum venēnō periisse arbitrātī, Indī sīcās secūrēsque suās acuere[18] statim coepērunt.

  1. verborumcontumēliās: i.e. insulting words; lit. what?
  2. adiūnxērunt: adiungō, 5, -iūnxī, -iūnctus, add.
  3. quīdam: a certain.
  4. is: i.e. Standish.
  5. : note the case.
  6. ipsum: him. The intensive pronoun points a contrast between Pecsuot and his companions (comitēs).
  7. quō: cf. p. 12, l. 14.
  8. nec diūtius: and no longer; cf. the note on p. 17, l. 8.
  9. caede: a massacre.
  10. patremortuō: translate by a clause introduced by “when” or “after.”
  11. bene ēmisse: i.e. had made a good bargain; lit. what?
  12. tum: furthermore.
  13. cīvēs suōs: subject of the infin.
  14. cōgitābant: note the tense.
  15. quod: cf. quō, l. 5.
  16. gravī: modifying morbō.
  17. suōs: as noun, his own people.
  18. acuere: acuō, 3, acuī, acūtus, sharpen. This proceeding, of course, portended war.