Pagina:A First Latin Reader.pdf/30

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
20
FIRST LATIN READER

Tum dēmum oppidānī alterum frātrem, quī Philippus appellābātur, ad colōniam dēdūxērunt, eumque coēgērunt arma omnia trādere, quae ipse comitēsque ferēbant; nec vērō dīmīsērunt hominem[1], dōnec pollicitus est sē reliqua quoque arma trāditūrum[2], quae domī[3] Indī habēbant.


LESSON 17
The Outbreak of King Philip’s War

Philippus, quī patre et frātre mortuīs iam ipse rēx erat, irātus domum profectus, Indōs ad arma vocāvit. Quī eum libenter secūti sunt; quīn etiam ōlim quendam cīvem suum[4] interfēcērunt, quod rēgis cōnsilia colōnīs prōdiderat.

Complūra iam erant colōnōrum oppida; sed Indī prīmō tantum vīllīs admōvērunt ignīs bovēsque rapuērunt: nam, ā sacerdōtibus monitī, hominem[5] occīdere nūllum ausī sunt, dōnec ā colōnīs ūnus ex ipsōrum[6] numerō vulnerātus est. Tum dēmum, omnibus oppidīs oppugnātīs, caedēs maxima est facta, ac colōnī miserī, aliī[7] cum[8] aquam peterent, aliī cum ā vīllīs in oppida fugerent, undique occīsī sunt.

Ōlim hostēs, cum[9] in[10] castellum quoddam impetum fēcissent sagittāsque ārdentēs mīsissent in tēctum, postrēmō ipsī[11] quoque castellō ignem admovēre cōnātī sunt. Quā rē[12] animadversā, colōnī, quī sē fortiter multās hōrās dēfende-

  1. hominem: the man.
  2. trāditurum: sc. esse.
  3. dōmi: at home; for the case, cf. humī, p. 7, l. 4.
  4. suum: of theirs.
  5. hominem: standing in contrast to villīs and bovēs of the preceding clause.
  6. ipsōrum: their own.
  7. aliī … aliī: some … others.
  8. cum: as.
  9. hostēs, cum: when the enemy. Note the changed order of the English.
  10. in: upon.
  11. ipsī: modifying castellō.
  12. quā rē: this.