Pagina:A First Latin Reader.pdf/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
24
FIRST LATIN READER

herbam latuerant, subitō armātī exsiluērunt. Quī tamen, cum[1] intellēxissent Cercam minimē esse territum, humī[2] tum[3] sēdērunt conciliōque habitō pollicitī sunt sē colōnōs adiūtūrōs in bellō, quod illī cum Philippō gerēbant.


LESSON 21
The Death of Philip

Cercās cum hīs sociīs suīsque[4] mīlitibus iam omnēs in partīs iter fēcit per silvās, et undique hostēs in fugam dedit. Quārē postrēmō Philippus ipse paucīs cum comitibus per vallīs multa mīlia passuum in palūdēs longinquās fugere coāctus est; numquam enim colōnīs sē dēdere cōnstituerat: quīn etiam ōlim, cum quīdam[5] ex eius amīcīs dīcere ausus esset pācem cum eīs faciendam esse, rēx īrātus hominem[6] suā[7] manū occīdit. Cuius reī[8] acerbitāte[9] commōtus, frāter mortuī[10] statim ad colōnōs perfūgit eōsque certiōrēs fēcit de palūde, ubi Philippus tum latēbat.

Itaque dux colōnōrum, quī multōs diēs frūstrā quaesīverat rēgem modoque[11] domum redierat ut uxōrem cōnsōlārētur, iterum celeriter profectus est, mīlitēsque suōs prope illam palūdem sine morā īnstrūxit. Quā rē[12] animadversā, Philippus eiusque comitēs per vallēs longius fugere cōnātī sunt; rēx vērō[13] īnfēlix[14], interceptus ā mīlitibus quī in silvā collocātī

  1. quī tamen, cum: but when … they; cf. quī, cum, p. 8, l. 13.
  2. humī: cf. p. 7, l. 4.
  3. tum: may be omitted in translation.
  4. suīs: his own; cf. suum, p. 11, l. 6, and the note.
  5. quīdam: a certain one.
  6. hominem: cf. p. 20, l. 4.
  7. suā: cf. suīs, l. 5.
  8. reī: for the various meanings of rēs, see the Vocab.
  9. acerbitāte: acerbitās, -ātis, f., harshness.
  10. mortuī: of the dead (man); part., used as a noun, masc. sing.
  11. modo: (but) just.
  12. quā rē: cf. p. 20, l. 19.
  13. verō: i.e. tamen.
  14. īnfēlix (-icis, adj.): ill-starred.