Pagina:A First Latin Reader.pdf/37

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
27
FIRST LATIN READER

per[1] multōs annōs continuōs[2] in prōvinciā erat pāx, etiam cum[3] lēgātus ille mortuus esset.

Dē cōmitāte lēgāti multa[4] nārrantur; quīn etiam trāditum est[5] illum, cum ōlim per prōvinciam iter faceret, parvam puellam vīdisse ad templum euntem[6], eamque[7] in ipsīus[8] equō positam[9] ad templum ita dēdūxisse.


LESSON 24
Nathaniel Bacon in Virginia

Dum in Britanniā Novā bellum gerit Philippus, in Virginiā quoque Indī impetūs saepe in colōnōs faciēbant, multōsque agricolās, quī procul ab oppidīs habitābant, cum cruciātū occīdērunt. Quō perīculō commōtī, colōnī multa mīlia passuum nūntiōs ad caput[10] prōvinciae mīsērunt, quī lēgātum ōrārent, ut mitteret mīlitēs, quī hostīs coercērent. Lēgātō autem nūllō modō persuādērī potuit[11] ut colōnōs adiuvāret, quod cum Indīs ipse negōtiābātur nec quaestum dīmittere volēbat[12]; quīn etiam iuvenis quīdam, nōmine Bēcō, quī ā Britanniā tribus ante annīs in prōvinciam vēnerat, cum[13] dīxisset sē velle in Indōrum fīnīs dūcere colōnōs paucōs, quī iam ipsī[14] arma cēperant, ā lēgātō domī est iussus manēre.

Iuvenis autem, sine morā ad castra colōnōrum clam pro-

  1. per: freely, for.
  2. continuōs: continuus, -a, -um, consecutive.
  3. cum: after.
  4. multa: cf. p. 5, l. 9.
  5. trāditum est: cf. p. 11, l. 4.
  6. euntem: from .
  7. eam: her.
  8. ipsius: his own.
  9. positam: part. (from pōnō), agreeing with eam.
  10. caput: capital.
  11. persuādēri potuit: lit. could it be made agreeable; cf. persuādāre, p. 23, l. 9.
  12. volēbat: cf. velle, p. 2, l. 15.
  13. cum: translate much earlier in the English sentence.
  14. ipsi: on their own motion, i.e. without waiting for the governor to act.