Pagina:A First Latin Reader.pdf/41

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
31
FIRST LATIN READER

Paucīs post annīs ille lēgātus pessimus quoque poenās dedit; nam ā rēge domum revocātus, summā ignōminiā affectus ibi mortuus est. Interim Virginia reliquaeque prōvinciae paulātim validiōrēs fīēbant[1]. Sed antequam dē bellō loquor, quod posteā ā colōnīs cum Britannīs gestum est, quaedam[2] dicenda sunt de puerō, quī imperātor summus Americanōrum futūrus erat[3].


LESSON 27
The Boyhood of George Washington

Hīc puer, quī Vasingtō appellābātur, in Virginiā nātus est[4] sexāgintā ferē annīs post[5] bellum, quod cum lēgātō eius prōvinciae gesserat Bēcō ille, dē quō modo dīxī. Puerō erat frāter maior, quī tribūnus mīlitum factus ad bellum abierat, quod Britannī cum Hispānīs tum gerēbant eīs in īnsulīs, ad quās Columbus prīmum nāvēs appulit.

Vasingtō, postquam frāter ad exercitum profectus est, dē bellō saepe cōgitābat; cumque lūdēbant puerī ac simulābant sē esse mīlitēs, semper erat ille imperātor[6]. Posteā vērō[7], puer magnus et[8] validus factus[9], celerrimē dicitur[10] currere potuisse neque equum timuisse ūllum.

Frāter iam volēbat Vasingtōnem nautam fierī, māter autem nōluit; itaque ille domī aliquamdiū mānsit et didicit omnia[11], quae ibi in lūdō[12] trādēbantur[13]. Sed paucīs post an-

  1. fīēbant: note the tense.
  2. quaedam: (neut. pl.) something.
  3. futūrus erat: was destined to be; cf. p. 4, l. 3, and p. 16, l. 15.
  4. nātus est: cf. p. 1, l. 1.
  5. post: here preposition.
  6. imperātor: pred. nom.
  7. vērō: moreover.
  8. et: omit in translation.
  9. factus: render by a clause introduced by “when.”
  10. dicitur: cf. p. 30, l. 8.
  11. omnia: everything.
  12. lūdō: lūdus, -ī, m., school.
  13. trādēbantur: i.e. was taught; lit. what?