Pagina:A First Latin Reader.pdf/42

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
32
FIRST LATIN READER

nīs vir quīdam, cuī erat maximum praedium longinquum, hōminem condūcere voluit, quī terminōs[1] praediī suī cōnstitueret; ac Vasingtō, quī hanc quōque artem[2] didicerat, ab eō conductus in praedium missus est.


LESSON 28
Experiences on the Frontier

In praediō, quod īnstar prōvinciae erat, habitābant agricolae paucī, at multī Indī. Hīc[3] Vasingtō mēnsēs multōs per silvās et montēs longē iter fēcit, ac saepe equō vectus rīvōs et flūmina trānsiit; noctū autem[4] solēbat sub caelō prope ignem humī[5] iacēre, quod casās colōnōrum nōn amābat[6]. Ōlim cum ita sōpitus iacēret, subitō ignis in foenum[7] cecidit, ex quō[8] lectus eius factus erat; quō ex perīculō[9] ipse tamen servātus est ab agricolā quōdam, quī tum vigilābat.

Trēs annōs in praediō morātus est Vasingtō, ibique mōrēs Indōrum cōgnōscere coepit; quārē, ubi domum ūndēvīgintī annōs nātus[10] rediit, ā lēgātō Virginiae tribūnus mīlitum[11] factus est: nam Virginiā tōtā[12] reliquīsque prōvinciīs colōni arbitrābantur bellum cum Gallīs mox gerendum esse. Britannī enim multī iam trānsierant montēs cōnsederantque in vallibus, quae a Gallīs prius explōrātae erant; quibus rēbus

  1. terminōs: terminus, -i, m., boundary.
  2. hanc … artem: i.e. of surveying.
  3. hīc: the adverb.
  4. autem: moreover.
  5. humī: cf. p. 7, l. 4.
  6. amābat: fancy; for other meanings of this word, see the Vocab.
  7. foenum: foenum, -i, n., straw.
  8. ex quō: (out) of which.
  9. quō ex periculō: for word order, cf. eā in terrā, p. 6, l. 3.
  10. ūndēvīgintī annōs nātus: at nineteen years of age, lit. having been born nineteen years.
  11. tribūnus mīlitum: a major.
  12. Virginiā tōtā: throughout all Virginia. The prep. in is often omitted when the abl. is modified by tōtus.