ut hīc locus dēfenderētur, cīvibus tamen suīs[1] satis mātūrē auxilium ferre nōn potuit.
At paucīs post diēbus, per loca aspera summō labōre prōgressus, in hostium finēs pervēnit Vasingtō, castraque ibi parva posuit. Deinde paulō longius profectus explorātōrēs cēpit paucōs; tum autem certior factus Gallōs Indōsque adesse plūrimōs, iterum sē in castra recēpit. Quō factō Gallī, cum sociīs Indīs[2] celeriter cōnsecūtī, in castra impetum fēcērunt ācerrimum; sed postrēmō, colōnīs multās hōrās frūstrā oppugnātīs, ē castrīs Vasingtōnem cum armīs eā condiciōne[3] exīre passī sunt, ut exercitum ex hīs fīnibus statim redūceret. Ille igitur invītus[4] domum iter facere coāctus est.
Posterō autem annō ē Britanniā legiōnēs complūrēs missae sunt ad Gallōs expellendōs[5] ex eīs locīs, unde illī modo Vasingtōnem discēdere coēgerant. Imperātor factus erat vir Britannicus, nōmine Braddoc, dux fortis, quī tamen cum Indīs bellum gerere[6] nesciēbat. Crēdēbat vērō sē omnia scīre, neque ā Vasingtōne aut reliquīs colōnīs sē monērī volēbat; quārē, cum ad bellum profectus esset, quamquam multa mīlia passuum per viās perīculōsās silvāsque maximās iter legiōnibus[7] erat faciendum, explōrātōrēs praemittere
- ↑ suīs: modifier of civibus
- ↑ Indīs: here as adj.
- ↑ eā condiciōne … ut: on those terms, that.
- ↑ invītus: cf. the note on laetus, p. 2 l. 16
- ↑ ad Gallōs expellendōs: purpose clause; cf. the similar phrase on p. 34 l. 15
- ↑ gerere: cf. the infinitive with nesciēbat, p.8 l. 2 —— sē: omit in translation. —— omnia: all (about the subject).
- ↑ legiōnibus: for syntax, cf. sibi, p. 34, l. 21.