Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

cum Hannibal, dux Poenōrum, ibi īnsidiās clam fēcisset. Secundum lītus est via angusta, tum agrī apertī. In locō apertō[1] Hannibal castra posuit, mīlitēs autem multōs in latebrīs prope viam collocāvit. Tum, cum Rōmānī temerē viā angustā[2] ad Hannibalis castra versus iter facerent, subitō Poenī ē latebrīs ērūpērunt et hostīs perterritōs in lacum compulērunt.

LESSON 33
Later Events of the War

Etsī in proeliō, dē quō suprā dīxī, Gallī victōriam erant adeptī[3] Britannīque ex illīs regiōnibus celerrimē sē recēperant, Vasingtōnis tamen virtūtem omnēs laudābant. Quem[4] igitur colōnī, cōpiīs tōtā ex prōvinciā coāctīs, summum fēcērunt ducem et in montēs cum exercitū ad hostīs arcendōs misērunt; ubi bellum cum Gallīs eōrumque sociīs mēnsēs multōs fēlīciter gessit: tribusque post annīs, cum iam imperātōrēs complūrēs ē Britanniā ad Americam missī essent, ūnā cum legātīs aliīs legiōnēs quāsdam ille ē Pennsylvēniā trāns montēs dūxit atque hostēs ex eīs locīs discēdere coēgit, ubi illī quondam Britannīs[5] tantum dētrīmentum intulerant.

Quō incommodō acceptō, Gallī tamen minimē animō dēmissī[6] bellum alibī ācriter gessērunt; nam Indī, quī erant paene omnēs amīcī, eos omnibus modīs adiuvābant. Sed

  1. in locō apertō: freely, in the open; lit. what?
  2. viā angustā: for syntax, cf. the note on quā p. 5 l. 13; here the abl. may be rendered “along’
  3. erant adeptī: adipīscor, 3. adeptus sum, gain, or secure.
  4. quem: not relative in the Engish translation.
  5. Britannīs: dat. case; translate “upon”.
  6. animō dēmissī: lit. cast down in mind, i.e. discouraged. The ablative case here expresses specification.