postrēmō, multīs dētrimentīs frāctī, pācem petiērunt;[1] quam mox adeptī sunt,[2] Canadā aliīsque regiōnibus Britannīs[3] trāditīs.
Vasingtō interim ab exercitū domum redierat, ubi in mātrimōnium dūxit mātrōnam quandam, quae Marta appellabātur; tum annōs paucōs in praediō suō mānsit ōtiōsus.[4]
Nunc mihi dīcendum est dē bellō, quod colōnī paucīs post annīs cum Britannīs ipsīs gessērunt. Diū rēx senātusque Britannōrum ā prōvinciīs vectīgālia[5] quaedam exigere erant cōnātī, etsī hae lēgēs[6] lātae erant in conciliō, in quō suffrāgium ferre[7] Americānō nūllī licēbat. Id[8] colōnī molestē ferēbant; ac postrēmō, cum iam tanta iniūria nōn diūtius ferenda[9] vidērētur, omnibus ex prōvinciīs in unum locum[10] virī dēlēctī, in eīs Vasingtō, ad cōnsilium commūne capiendum convocātī sunt. Hī, conciliō habitō, litterās[11] ad rēgem Britannōrum mīsērunt, quibus[12] postulābant ut colōnīs iūra eadem concēderentur, quae domī cīvēs reliquī obtinēbant.[13] Quibus litterīs acceptīs, rēx īrātus nōn sōlum iūra concēdere
- ↑ petiērunt: i.e. petivērunt. —— quam: this (noun).
- ↑ adeptī sunt: c.f. the note on p37 l. 8
- ↑ Britannīs: dat. case
- ↑ ōtiōsus: translate by another part of speech.
- ↑ vectīgālia: vectīgālia, -ium, n., taxes.
- ↑ lēgēs: lēx, lēgis, f., measure, or law.
- ↑ suffrāgium ferre: cast a vote (suffrāgium, -ī, n.).
- ↑ id: this (state of affairs).
- ↑ ferenda: bearable: lit. what?
- ↑ in unum locum: with convocātī sunt.
- ↑ litterās: for the force of the plural, see the Vocab.
- ↑ quibus: in which; strictly, abl of means.
- ↑ obtinēbant: freely, enjoyed