nōluit, sed etiam in Americam mīsit mīlitēs multōs, quī ā colōnīs audāciae[1] poenās repeterent.
Apud[2] oppidum parvum, nōmine Lexingtōnem, prīmum[3] pugnātum est, magnā cum caede Britannōrum; nam agricolae, murīs interpositīs, tēla plūrima inmīsērunt in hostēs, quī ita[4] sex milia passuum sē recipere coāctī sunt ad urbem, unde paulō ante profectī erant. Quibus rēbus factīs, concilium[5] idem, quod ad rēgem litterās mīserat, quaerere coepit imperātōrem, quī omnīs copiās Americānās dūceret. Cīvēs scīlicet memoriā tenēbant[6] rēs gestās Vasingtōnis in bellō, quod paucīs ante annīs cum Gallīs Indīsque gestum erat; quārē ille summō assēnsū omnium dux brevī factus est.
Sed antequam Vasingtō in Britanniam Novam pervenīre potuit, iterum ācriter pugnātum est in quōdam colle, ubi posteā Americānī columnam[7] maximam eōrum nōmine[8] statuērunt,[9] quī ibī prō lībertāte vītam[10] suam largītī sunt. Eō[11] in proeliō Britannī vīcērunt; sed nē hostēs quidem satis laudāre poterant virtūtem colōnōrum, quī impetum veterānōrum tam audācter excēperant.
Vasingtō, postquam[12] illūc[13] pervēnit, hostīs mēnsēs multōs
- ↑ audāciae: for (lit. of) their insubordination.
- ↑ apud: near.
- ↑ prīmum: the adverb.
- ↑ ita:, i.e. under a hot fire.
- ↑ concilium: (deliberative) body.
- ↑ memoriā tenēbant: i.e. had not forgotten.
- ↑ columna, -ae, f, monument
- ↑ nōmine: in honour.
- ↑ statuērunt, i.e. posurērunt.
- ↑ vītam: translate as though the noun were plural.
- ↑ eō: modifier of proeliō.
- ↑ Vasingtō, postquam: cf. the note on hostēs, cum, p. 20, l. 17.
- ↑ illūc: adv, thither.