Paucīs post diēbus circiter quīnque mīlibus passuum[1] ab[2] eādem urbe ācriter pugnātum est[3], sed tum quoque Vasingtō discessit īnferior. Quī igitur, cum[4] hiems iam adesset, mīlitēs suōs in hībernīs collocāvit in quādam valle, ubi mēnsēs multōs summā cum[5] inopiā omnium rērum necessāriārum miserrimē[6] vīctum est[7]. Nam nōn sōlum in aerāriō[8] nūlla erat pecūnia, sed in castrīs mox frūmentum quoque dēficere coepit; mīlitēsque miserī, quibus[9] erant saga nūlla, saepe noctēs tōtās prope ignem vigilāre coāctī sunt. Quīn etiam trāditum est, cum agmen in hīberna iter faceret, multōrum[10] pedēs nūdōs in nive vestīgia cruenta fēcisse.
Sed iam dēmum ex Eurōpā sociī Americānīs[11] auxilium ferre parābant; multī enim etiam aliīs ex gentibus[12] molestē ferēbant Britannōs iūra cīvium colōnīs concēdere nōluisse.
Ita hōc ferē tempore factum erat[13] ut Gallī, quī Britannōs minimē amābant, cum[14] Americānīs facerent foedus[15] atque trāns mare imperātōrem cum classe mitterent, quī colōnōs
- ↑ quinque milibus passuum: abl. of degree of difference.
- ↑ ab: (away) from.
- ↑ pugnātum est: a battle was fought; lit. what?
- ↑ cum: as, or since.
- ↑ cum: freely, under the stress of.
- ↑ miserrimē: miserē (adv.), wretchedly.
- ↑ vīctum est: impersonal pass. (from vīvō).
- ↑ aerāriō: aerārium, -rī, n., public treasury.
- ↑ quibus: dat. case; cf. cui, p. 11, l. 2.
- ↑ multōrum: as (masc.) noun; cf. multī, l. 13.
- ↑ Americānīs: indirect obj. with auxilium ferre.
- ↑ aliīs ex gentibus: i.e. of other nationalities.
- ↑ factum erat: it had come to pass.
- ↑ cum: preposition.
- ↑ foedus: foedus, -eris, n., alliance.