tōs annōs vīxit[1], nec libenter[2]; nam trāditum est eum esse solitum dīcere senī[3] miserrimum esse exsilium.
Sed ut ad Americānōs redeāmus[4], ab eīs diū ac variā fortūnā bellum cum Britannīs gestum est. At paulātim oppida prōvinciārum, quae ad merīdiem spectant, rursus in potestātem Americānōrum venērunt, ac Cornivallis, quī iam ibi[5] bellum gerēbat, in Virginiam postrēmō sē recipere coāctus est; quā in prōvinciā summā cum licentiā[6] rapere et agere[7] coepit omnia.
Vasingtō autem iam aderat cum exercitū sociīsque Gallicīs; et Cornivallis in urbe mūnītissimā[8], quae Eborācopolis appellātur, undique obsessus, oppugnātiōnem duōs mēnsēs aegrē sustinuit. Tum hostēs[9], cum frūstrā ērumpere cōnātī essent parsque mūnītiōnum ab Americānīs esset expugnāta, sē suaque omnia Vasingtōnī dēdidērunt. Cornivallis autem ipse, nē suis[10] oculīs īgnōminiam exercitūs vidēret[11], eō diē sē esse aegrum simulābat, atque in tabernāculō, dōnec dēditiō est facta, maestus morātus est.
Hāc victōriā nūntiātā, Americānī ecfrēnātē gaudēbant; ac senātus in templum convocātus dīs[12] grātiās maximās ēgit.
- ↑ vixit: from vivō.
- ↑ nec lībenter: cf. the note on p. 17, l. 8.
- ↑ senī: for an old man; senī is from senex.
- ↑ ut … redeāmus: to return.
- ↑ ibī: in that region.
- ↑ licentiā: licentia, -ae, f., lawlessness.
- ↑ rapere et agere: freely, rob and plunder; strictly, steal (goods) and drive off (livestock).
- ↑ mūnītissimā: strongly fortified.
- ↑ hostēs: i.e. the English.
- ↑ suīs: cf. again suum, p. 11, l. 6.
- ↑ nē … vidēret: freely, in order to avoid seeing.
- ↑ dīs: cf. p. 14, l. 19.