Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/64

E Wikisource
Haec pagina emendata est
TALES OF LAND AND SEA
LESSON 45
The Settler’s Daughter

In Britanniā Novā quondam agricolae, quī semper impetūs timēbant Indōrum, in agrōs cotīdiē sēcum arma ferre solēbant; ac prope quendam vīcum in colle ēditō [1] castellum quoque positum erat, quō[2], sī quandō[3] opus esset[4], colōnī līberōs uxōrēsque statim dēdūcerent. Quō ex castellō ōlim signum subitō datum est Indōs adesse. Hōc audītō, agricolae, equīs in agrīs sine morā[5] relictīs, ad villās cucurrērunt, et mulierēs ac līberōs quam celerrimē[6] in castellum dēdūcere coepērunt.

At vir quīdam, cui erat fīlia tantum, ad castellum cum eā pervenīre nōn potuit, priusquam[7] Indī in cōnspectum vēnērunt; itaque puellam parvam in arbore cavā collocāvit, nē hostēs eam invenīre possent, ipseque, ut auxilium cīvibus suīs ferret, per agrōs fortiter contendit.

In proeliō, quod est ibi commissum[8], ab Indīs captī, in silvās longinquās dēductī sunt agricolae paucī, in eīs[9] ille vir, dē quō modo dīxī. Oppidānī scīlicet crēdidērunt fīliam ūnā cum patre captam esse: sed ille multīs post mēnsibus

  1. ēditō: ēditus, -a, -um, high.
  2. quō: cf. quō, p. 47, l. 2.
  3. sī quandō: if at any time, or whenever.
  4. opus esset: there should be need.
  5. sine morā: i.e. instantly.
  6. quam celerrimē: cf. p. 47, l. 14.
  7. priusquam: i.e. antequam.
  8. est … commissum: i.e. commissum est.
  9. in eīs: cf. p. 38, l. 14.
54