ex Indōrum vīcō clam effūgit; cumque postrēmō domum pervēnisset neque in oppidō fīliam potuisset invenīre, cīvīs suōs ad arborem cavam dēdūxit. Ibi reperta sunt ossa[1] tantum et sagitta ūna.
Ab hostibus trānsmarīnīs[2] quī ōlim bellum cum colōnīs Americānīs multōs annōs gessērunt, facinora atrōcia[3] facta esse dīcuntur[4] plūrima. Nam cuidam colōnō erant duo equī pulcherrimī, quōs ille maximā dīligentiā cūrābat; at imperātor hostium, quī hoc oppidum praesidiō tenēbat, quīque[5] erat omnibus oppidānīs[6] superbiā[7] maximē invīsus, illōs equōs quondam ad sē dūcī iussit, quod nūntium cum litterīs ad castra longinqua mittere vellet[8]. Sed ūnum ex equīs nēmō posteā vīdit, alterque paucīs post hōrīs in viā moribundus haud procul repertus est.
Praedam quoque ē villīs undique rapere solēbant hostēs; sed eōs quondam duo servī Āfrī callidē[9] ēlūsērunt; postquam enim mīlitēs appropinquāre nūntiātum est, hī servī fidēlēs, tabulā[10] abreptā, argentum dominī celeriter sub aedibus condidērunt. Ūnus autem ex eīs sub aedibus argentum vix ab alterō accēperat, cum subitō hostēs in cōnspectum vēnērunt. Itaque ille[11], quī suprā stābat, tabulam[12]
- ↑ ossa: os, ossis, n., bone.
- ↑ trānsmarīnīs: trānsmarīnus, -a, -um, from across the sea.
- ↑ atrōcia: atrōx, -ōcis, adj., dastardly.
- ↑ dīcuntur: note the pl. verb.
- ↑ quīque: i.e. quī + que.
- ↑ omnibus oppidānīs: dat. case; construe with invīsus.
- ↑ superbiā: abl. of cause.
- ↑ quod … vellet: on the ground that he wanted.
- ↑ callidē: adv., cleverly.
- ↑ tabulā: tabula, -ae, f., board.
- ↑ ille: the one.
- ↑ tabulam: cf. l. 18.