Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ad mare iter facere cōnābantur, ā sociīs Indīs[1] multum adiūtī sunt; barbarī enim paulum ante exercitum prōgressī, villīs undique incēnsīs, colōnōs summā crūdēlitāte occīdēbant.[2] Quārē agricolārum omnium suspēnsī erant animī.

Dum rēs[3] ita sē habent, in praediō quōdam servus Āfer ōlim subitō ex hortō perterritus fūgit, dominumque certiōrem fēcit sē Indum in herbā latentem vīdisse. Quō audītō, dominus statim ad frātris vīllam[4] profectus est, ut cum eō cōnsilium commūnicāret;[5] interim uxor fīlium iussit equōs candrrumque parāre. Tum, postquam rediit pater, pauca[6] in carrum imposuērunt, aedibusque ac bōbus[7] relictīs, ad rīpam flūminis satis[8] magnī, quod prope fluēbat, sine morā prōgressī sunt. Id cum trānsissent, celeriter inde per agrōs contendērunt ūnā cum colōnīs aliīs,[9] quī in hīs regiōnibus diūtius morārī nōn audēbant. At nē sīc quidem sine labōribus perīculīsque effūgērunt; nam in itinere, tempestāte subitō coortā, māter līberīque sub caelō noctem agere[10] coāctī sunt: sed postrēmō in prōvinciam proximam incolumaes pervēnērunt.

LESSON 54
The Capture of a Man-of-War

Ōlim multī armātī[11] Americānī ad Canadam versus iter faciēbant, ut ibi cum Gallīs pugnārent. Quī postrēmō pervēnērunt ad lacum, quī transeundus erat, sī longius prō-

  1. Indīs: here adj..
  2. occīdēbant: cf. rapiebant, p. 7, 1. 17.
  3. occīdēbant: matters.
  4. villam: farm, cf. the com moner meaning of the word in I. 3.
  5. communicāret: communicō, 1, make jointly.
  6. Formula:Wkref titulus=pauca
  7. bōbus: from bōs.
  8. satis: quite.
  9. aliīs: not reliquīs or cēterīs.
  10. noctem agere: cf. vītam agere, p. 61, 1. 13.
  11. armātī: strictly, noun; but the phrase may be rendered freely.