gredī vellent; in lacū autem ultrō[1] citrōque nāvis longa Gallica nāvigābat, nē quis[2] ibi scaphīs transīre posset.
Americānī scīlicet nāvem longam sibi statim capiendam esse intellēxērunt. Conciliōque convocātō, cum variae sententiae[3] dictae essent, subitō lēgātus quīdam, maximae virtūtis vir, imperātōrī “Ego,” inquit, “sī mihi mīlitēs sex et cuneōs complūrīs dabis, celeriter rem cōnficiam.” Mīlitibus cuneīsque datīs, lēgātus nocte intempestā[4] ad navem longam clam scaphā vectus est; ubi cuneōs sīc īnseruit,[5] ut[6] gubernācula[7] nūllam in partem movērī[8] possent.
Māne Americānī lacum trānsīre coepērunt. Quō animadversō, Gallī, quī nihil suspicābantur, vēlās passīs[9] in hostēs impetum facere cōnātī sunt; at nāvis, ventīs[10] statim ad lītus delāta, facile capta est ā quibusdam Americānīs, quī ad id ipsum[11] in litore moratī erant. Nāve longa captā, scaphae Americānōrum sine ūllō incommodō ad lītus ulterius[12] pervēnērunt, mīlitēsque rursus ad Canadam per montēs silvāsque lēniter prōgressī sunt.
Cum Britannī Novum Eborācum praesidiō tenērent, colōnī classls onustās rēbus omnibus, quae ad bellum necessāriae sunt, secundum lītus Novae Britanniae ad
- ↑ ultrō: not as on p. 62, 1. 10; see the Vocab.
- ↑ nē quis: cf. the note on quid, p. 56, l. 1, so that no one.
- ↑ sententiae: cf. sentiō.
- ↑ nocte intempestā: cf. p. 43, l. 5.
- ↑ īnseruit, īnserō, 3, -seruī, -sertus: force in.
- ↑ ut: introducing a clause of result.
- ↑ gubernācula: cf. the illustration facing p. 1.
- ↑ movĕrī: note the last letter of the word.
- ↑ passīs: passis from pandō.
- ↑ ventīs: abl. of means.
- ↑ id ipsum: this very purpose.
- ↑ ulterius: modifier of lītus.