nāvis, quā vehēbātur dux ipse colōnōrum, et sōla hostium sustinuit impetum, dōnec reliqua classis Americāna in portum mūnītum pervenīre potuit; quīn etiam nē illam quidem praedam cēpērunt Britannī; nam suō[1] nāvigiō, cum ad lītus appulsum esset[2], Americānī ipsī ignīs admōvērunt.
Bellō prīmō[3], quod ā Britannīs cum Americānīs gestum est, in flūmine quōdam Carolaenae Ulteriōris[4] īnsula parva praesidiō Britannicō tenēbātur; interim dominus īnsulae, vir locuplēs reīque pūblicae amantissimus[5], molestē scīlicet ferēbat castra hostium in praediō suō collocāta esse, eō magis[6] quod mīlitēs interdum sē īnsolenter[7] gerēbant.
Postrēmō Americānī cōnstituērunt adversō flūmine nāvigāre cōpiāsque Britannicās, sī possent, ex īnsulā expellere. Itaque clam profectī, nāvibus nocte intempestā ad īnsulam silentiō appulsīs, impetum ācerrimum subitō fēcērunt. Quā rē[8] novā permōtī Britannī ad arma celeriter cucurrērunt; et dominus quoque īnsulae, quī nesciēbat amīcōs adesse, impetum ab hostibus factum arbitrātus, ūnā cum uxōre līberīsque in silvās tardius[9] sē contulit; ipse enim pedibus
- ↑ suō: cf. suum, p. 11, l. 6.
- ↑ appulsum esset: cf. appulit, p. 31, l. 13.
- ↑ Bellō prīmō: cf. p. 62, l. 15.
- ↑ Ulteriōris: lit. Farther (from the point of view of the capital of the United States), i.e. South.
- ↑ reī . . . pūblicae amantissimus: lit. most loving of the commonwealth (objective gen.); amantissimus is the superlative of the part. amāns, most loyal to his country.
- ↑ eō magis: lit. on this account (the) more, and all the more.
- ↑ īnsolenter: adv., insolently, or impudently.
- ↑ rē: action.
- ↑ tardius: absol. compar..