quotiēns propius[1] accesserant[2] barbarī, pater cōnsistēbat[3] in viā, eōsque armīs terrēbat. Sed interim uxor aegra, mulier magnae fortitūdinis, ūnā cum captivīs aliīs ab Indīs in silvās dēdūcēbātur.
Multōs abhinc[4] annōs quīdam puer parvus mātre īnsciente[5] in silvam clam profectus[6], diū ibi sēcum[7] sub arboribus lūsit. Quī, cum iam advesperāsceret, viam reperīre nōn potuit ac brevī intellēxit sub caelō sibi noctem agendam esse. Itaque ex foliīs lectum fēcit, cumque per arborēs lūnam stellāsque[8] aliquamdiū suspēxisset[9], postrēmō somnō gravissimō[10] quiēvit. Māne iterum viam invenīre frūstrā cōnātus, famem bācīs sustinuit; quō modō quīnque diēs per silvās errāvit. Deinde noctū ignem animadvertit, et celeriter prōgressus in vīcum Indōrum subitō pervēnit. Ā quibus cōmiter acceptus, multōs diēs ibi morātus est.
Dum haec fīunt, lēgātus prōvinciae ūnā cum comitibus paucīs puerī quaerendī causā in scaphā profectus erat, oppidaque Indōrum fīnitima adībat omnia. Quae rēs[11] puerō salūtī fuit[12]; nam postrēmō repertī sunt quīdam barbarī, quī nūntiāvērunt ipsum[13] incolumem esse viamque[14] ostendē-
- ↑ propius: absol. compar., too near.
- ↑ accesserant: translate as if a perfect.
- ↑ cōnsistēbat: note the tense, and contrast the force of the imperfect dēdūcēbātur, l. 4.
- ↑ abhinc: cf. p. 52, l. 6.
- ↑ īnsciente: īnsciēns, -entis: adj., lit. not knowing', translate the abl. absol. freely.
- ↑ profectus: slipping away.
- ↑ sēcum: i.e. by himself'.
- ↑ stellās: stella, -ae: f., star.
- ↑ suspēxisset: suspiciō, 3, suspēxī, suspectus: watch, lit. look up at'.
- ↑ somnō gravissimō: abl. of manner.
- ↑ rēs: proceeding.
- ↑ puerō salūtī fuit: cf. oppidānīs . . . salūtī fuit, p. 68, l. 1.
- ↑ ipsum: he.
- ↑ viam: i.e. the way to reach him.