runt.Puerō sīc receptō, lēgātus sīcās dedit eīs Indīs, ā quibus ille servatus erat. Barbarī scīlicet dōnīs tam grātīs gaudēbant, puer autem domum reductus est.
Saepe prō patriā fortissimē pugnāvit iste Arnoldius, quī posteā Britannīs prōdere cōnātus est ea castra mūnītissima, quae in rīpā flūminis Hudsōnis posita sunt: et nōn numquam etiam salūtī cīvibus suīs fuit; tantopere enim ā mīlitibus amābātur, ut ipsō adventū suō ad victōriam eōs incitāre posset.
Ōlim Saratōgae, cum eius ōrdinem adēmisset imperātor, quōcum simultātem gerēbat, ille, sonō proeliī ad aurēs adlātō, “Ego,” inquit, “si dux esse nōn possum, at saltem manipulāris erō;’ quae cum dīxisset, iniussū imperātōris equum cōnscendit celerrimēque in proelium vectus est: ubi mīlitēs, duce vetere cōgnitō, clāmōre sublātō laetī secūtī sunt, atque impetum ācerrimē fēcērunt in eam partem, ubi aciēs hostium cōnfertissima vīsa est. Ibi summā virtūte pugnāns Arnoldius est vulnerātus, victōria autem ab Americānīs parta est.