Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/84

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

Etsī vulnera Arnoldī nōn erant exitiālia, tempus tamen mortī opportūnissimum erat. Odium enim perfidiae, quā ille posteā ūsus est, glōriam eius rērum gestārum semper obruet; quīn etiam trāditum est (ut suprā commemorāvī) nē Britannōs quidem, quī eius perfidiā victōriam sē nactūrōs spērāverant, hominem ūllō in honōre habuisse, postquam bellum confectum esset.

LESSON 64
Unwelcome Visitors

Britannī, cum iam iterum cum Americānīs gererent bellum pugnīsque nāvālībus saepe victī essent, postrēmō cōnstituērunt usque ad Lovīsiānam classem mittere, sī ibi fēlīcius rem gerere possent. Quārē appulsīs nāvibus ad eum locum, ubi in mare fertur flūmen maximum, quem Indī patrem aquārum vocābant, mīlitēs multī in lītus ēgressī praedia fīnitima explōrāre coepērunt.

Sīc factum est ut quīdam adulēscēns Americānus, quī in vīllā ōtiōsus hōrā dīeī ferē quārtā morābātur, mīlitēs complūrīs in hortō latentēs subitō animadverteret. Quā rē novā graviter commōtus, comitēs ut sine mora latebrās