Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/86

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

quaererent hortātus est, et ipse prīmō fugā salūtem petīvit; sed ab hostibus statim circumventus, sē dēdere tum nōn dubitāvit. At paulō post fenestrā patefactā ērūpit, cumque tēla hostium undique in eum conicerentur, incolumis pervēnit in palūdem, ubi BritannI armīs impedītī summō labōre sequēbantur.

Itaque iuvenis, cum dēmum ab hostibus intervallō satis magno abesset, arborem nactus idōneam in quā latēret, celeriter conscendit. Brevī autem sonum exiguum sub arbore audīvit; cumque dēspēxisset, ibi vīdit canem, quam maximē amābat. Quārē perīculum veritus, comitem fidēlem, quae per palūdem dominum secūta erat, invītus necāvit, multīsque cum lacrimīs sub foliīs tēxit. Deinde aliquamdiū tacitus in arbore morātus est; postquam autem Britannī quaerendō dēfessī ad vīllam sē recēpērunt, magnō circuitū custōdiās hostium vītāvit, eōrumque dē adventū certiōrem fēcit imperātōrem Americānum, quī oppidum haud longinquum praesidiō tum tenēbat.

LESSON 65
The Boyhood of Daniel Boone

Abhinc annōs circiter ducentōs in Pennsylvēniā nātus est puer, quī posteā factus est explōrātor clārissimus. Quīn etiam ā prīmā pueritiā ille arma ferre cōnsuēverat, ac in