Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/90

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quō, ut iussum erat[1], nāvēs iam redierant, ut ibi ducem mīlitēsque exspectārent. Sed hostēs paucīs post mēnsibus alterā pugnā[2] victī sunt, neque umquam[3] posteā iniūriam ūllam colōnīs[4] facere potuērunt; quīn etiam brevī in manūs parvās dīvīsī, aliī in aliam[5] nātiōnem ascitī sunt.


LESSON 68
A Difficult Escape

Quondam puerī duo sine timōre in agrīs apertīs cotīdiē laborābant; nam, etsī colōnī tum bellum cum Gallīs Indīsque gerēbant, in hīs regiōnibus nēmō barbarōs ūllōs nūper viderat. Sed ōlim duo Indī subitō ex arboribus ērūpērunt proximīs, puerīsque arreptīs sē celerrimē in silvam recēpērunt. Quā rē novā perterritus puer minor[6] flēre coepit; sed alter, quī plānē sentiēbat flētum[7] nihil[8] prōfutūrum esse[9], frātrem hortātus est ut sē fortiter gereret. Per silvam ūnā cum captīvīs iam properābant barbarī. Quī, postquam sīc diēs multōs iter fēcērunt, ad lacum pervēnērunt longinquum, ubi cum aliīs cīvibus suīs[10] hiemāre cōnstituerant.

Ibi dum morantur, linguam barbarōrum discere coepērunt puerī. Quō modō maior[11] prīmā aestāte[12] repperit Indōs in animō habēre in Canadam dūcere captīvōs, eōsque ibi in

  1. iussum erat: note the gender.
  2. alterā pugnā: we would say “in” rather than “by”.
  3. neque umquam: cf. the note on p. 17, l. 8.
  4. colōnīs: dat. case.
  5. aliī in aliam: some into one . . . , some into another.
  6. minor: i.e. the younger; cf. maior, l. 18.
  7. flētum: flētus, -ūs: m., cf. fleō, crying.
  8. nihil: adverbial acc.; lit. in no respect, not . . . at all.
  9. prōfutūrum esse: prōsum, prōdesse, prōfuī: help, or avail.
  10. suīs: of theirs.
  11. maior: cf. minor, l. 11.
  12. prīmā aestāte: cf. p. 22, l. 7.