Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/91

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

servitūtem Gallīs vēndere. Quārē, cibō armīsque arreptīs, frātres duo ex hībernīs noctū clam fūgērunt; ubi autem diēs illūxit, in arbore cavā sē somnō dedērunt.

Interim Indī cum canibus undique puerōs quaerēbant. At frāter maior, cum canēs propius ad arborem accessissent, ē somnō lātrātū excitātus, callidō ūsus cōnsiliō frūstum carnis eīs prōiēcit. Quae rēs puerīs salūtī fuit; cum enim canēs carnem dēvorārent, barbarī nihil suspicantēs arborem praeteriērunt. Quō vīsō, puerī rursus profectī per silvās errāvērunt, dōnec fame labōribusque paene cōnfectī sunt; tum in quoddam oppidum colōnōrum sibi anteā īgnōtum subitō pervēnērunt.

LESSON 69
Stories about Daniel Boone

Ille explōrātor clārus, cuius dē pueritiā paulō ante dīxī, Indōsque paene tōtam ēgit aetātem. Ōlim ē inter feras Carolaenā Citeriōre trāns montēs ūnā cum aliīs explōrātōribus quīnque audācter in vallēs longinquās contendit; ubi ūnō cum comite ab Indīs captus, postquam ab eīs septem diēs summā diligentiā custōdītus est, noctū clam surrēxit, comiteque ē somnō excitātō, incolumis ad casam pervēnit, quam ipse cēterīque explōrātōrēs paulō ante fēcerant.

Paucīs post annīs eāsdem in regiōnēs colōnōs cum uxō-