ribus līberīsque dēdūxit ad locum, quī castellō maximē idōneus vidēbātur. Ubi aliquamdiū fortūnā prōsperā ūsus est; sed quondam eius fīlia, quae errābat in agrīs, ut flōrēs carperet, ūnā cum puellīs aliīs ab Indīs capta, in silvās complūra mīlia passuum ducta est. Dum autem iter faciunt, puellae prūdentēs omnibus locīs aut rāmōs frēgērunt parvōs aut humī pannōs rellquērunt quae rēs magnō ūsuī erat patribus īrātīs, quī haud longō intervāllō vestigiīs īnsequēbantur. Barbarīs victīs, puellae laetae domum reductae sunt.
Paulō post ille explōrātor ipse iterum captus, diū apud Indōs vīvere coactus est. Sed postrēmō, cum per aquam prōfluentem cucurrisset, nē vestigia ūlla faceret, ad amicōs incolumis pervēnit. Multīs autem ante mēnsibus uxor līberīque, patrem iam prīdem mortuum ratī, ad propinquōs suōs in Carolaenam Citeriōrem maestī sē recēperant.
Abhinc multōs annōs, etsī illō ipsō tempore bellum iūstum cum Hispānīs non gerēbātur, quīdam praefectus Britannicus per maria nāvigābat omnia, gazamque ac nāvēs Hispānōrum omnibus locīs spoliābat; itaque accidit ut, cum