Jump to content

Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

captivum monachum, de quo beatus scribit Hieronymus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent ? Quanto id crimini ascriberent, quod egregius ille doctor quum vidisset, maxinie commendans ait : " Erat illic senex quidam, nomine Malchus, ejusdem loci indigena. Anus quoque in ejus contubernio. Studiosi ambo religionis,et sic ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Joannes in medio non erat ! » Cur denique a detractione sanctorum Patrum se continent, quos frequenter legimus, vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum conslituere, atque eis ministrare ; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se aposloli mensis et procurationi mulierum praefccerunt ? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi caput praesse Apostolus statuat ; in cujus etiam rei signo, ipsam semper velatum habere caput praecipit. Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris abbates, ita et feminis abbatissae praeponantur, et ejusdem regulae professione tam feminae quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur quae a feminis tam praelatis quam subjectis nullatenus possunt adimpleri. In plerisque etiam locis, ordine perturbato naturali, ipsas abbatissas atque moniales clericis qooque ipsis, quibus subest populus, dominari conspicimus, et tanto facilius eos ad prava desideria inducere posse, quanto eis amplius habent praeesse, et jugum illud in eos gravissimum exercere. Quod satiricus ille considerans ait1 :

Intolerabilius niliil est quam femina dives.

XY. Hoc ego saepe apud me pertractando, quantum mihi licerel sororibus illis providere, et earum curam agere disposueram,et quo me amplius reve- rercntur, corporali quoque pra ?sentia eis invigilare,etsicetiam earum magis ncccssitudinibus subvenire. El quum me nunc frcquentior ac major persc- cutio filiorum quam olim fratrum affligcret, ad cas de aestu hujns tempesta- (is quasi ad quemdam tranquillitatis porlum recurrerem, atquc ibi aliquan- tulum respirarem, et qui in monachis nullum, aliquem saltem in illis assequerer fructum ; ac tanto id milii fieret magis saluberrimum, quanto id earum infirmitati magis esset necessarium. Nunc autcm ita me Satanas im- pedivit, utubi quicscere possim, aut etiam vivere, non inveniam, sed vagus et profugus, ad instar maledicli Cain ubique circumferar : qucm, ut supra munini, « foris pugu.r, intus timoics » incessanter cruciant, imo tam foris qiiAin intus timores inccssanter, ptignae paritcr et limores. Et mullopericu- losior ct crehrior persecutio filiorum advcrsum me srevit quam hostium.

’ Juvcnal, \1, 459.