Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/116

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


execrabileni invidiam, et infestationem nimiam stylum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid de glorioso illo theologiae tuac opere," quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non pnetermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti, et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum pseudoapostolorum a praedictis acmulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subortum de nomine Paracleti oratorio prseter consuetudinem imposito ; denique ad intolerabiles illas et adhuc continuas in te persecutiones, crudelissimi sciiicft illius exactoris, et pessimorum, quos filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam consummasti.

Qua ? cum siccis occulis neminem vel legere vel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt, quanto diligentius singula expresse- runt et eo magis auxerunt, quo in te adbuc pericula crescere retulisti ; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et quotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent.

Per ipsum itaque, qui te sibi adhuc quoquo modo protegit, Christum obsecramus, quatenus ancillulas ipsius et tuas, crebris litteris de his, in quibus adhuc fluctuas, naufragiis certificare digneris ; ut nos saltem quae ’ tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam aflerre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius sustinetur, sive defertur. Quod si paululum hsec tempestas quieverit, tanto amplius maturandse sunt litterae, quanto sunt jucundiores futune. De quibuscunque autem nobis scribas, non parvum nobis remedium conferes ; hoc saltem uno, quod te nostri memorem esse monstrabis.

II. Quam jucundae vero sint absentium litterae amicorum, ipse nos, exem- plo proprio, Seneca docet, ad amicum Lucilium quodam loco sic scribens’ : o Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes te mibi ostendis. Nunquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium jucundae sunt, quae memoriam renovant, et desiderium absentiae falso atque inani solatio levant, quanto jucundiores sunt litterae, quae amici absentis veras notas aflerunt ? » Deo autem gratias, quod hoc saltem modo prsesentiam tuam nobis reddere nulia invidia prohiberis, nulla diflicultate prsepediris : nulla, obsecro, negligentia retarderis.

Scripsisti ad amicum prolixe consolationem cpistolae, et pro adversitatibus

« Epit. 40.