Pagina:Abelard Heloise Cousin - Lettres I.djvu/118

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


quidem suis, sed de tuis. Quas videlicet tuas diligenter commemorans, quum ejus intenderes consolationi, nostra plurimum addidisti desolationi, et dura ejus mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera dolorif inflixisti, et priora auxisti. Sana, obsecro, ipse quse fecisti, qui qu« atii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti, et tam ani- citiae quam socielatis debitum persolvisti ; sedmajore te debito nobisastrinii- sti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest exct- gitari.

III. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non tes- timoniis indiget, ut quasi dubium comprobetur : et si omnes taceant, res ipsa clamat. Hujus quippe Ioci tu, post Deum, solus es fundator, solus hujus oratorii constructor, solus hujus congregationis aedificator. Niliil hic super alienum acdificasti fundamentum. Totum quod hic cst, tua creatio est. 5oli- tudo baec feris tantum, sivc latronibus vacans, nullam hominum babitalicnem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis lalibulis latronum, ubi nec nominari Deus solet, divinum erexisti taberna- culum, et Spiritus sancti proprium dedicasti tcmplum. Nihil ad hoc aedifi- candum ex regum vel principium opibus intulisti, quum plurima posses et maxima, ut quidquid fieret, tibi soli posset ascribi. Clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confiuentes omnia minislrabant neccs- saria ; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis, nec oblaliones facere nove- rant, sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non addandum habue- rant, hic in oblationibus faciendis prodigi atque importuni fiebant.

Tua itaque, vere lua hax est proprie in sancto proposito novclia plauta- tio, cujus adhuc teneris maxime plantis frequens, ut proficiant, uecessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debili est haec plantatio, ct est infirma, etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit el frequcntiorem, juxta illud Apostolil : « Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incremcntum dedit. » Plantaveral Apostolus atque fundaverat in fidc per predicationis sua3 doctrinam Corinthios, quibus scribebat. Rigavcrat

  • poslmodum eos ipsius Apostoli discipulus Apollo sacris cxliortationibus, cl

sic eis incrementum virtutuui divina largita est gralia.

Vitis alienae vineam, quam non piantasti, in amaritudinem tibi con-

  • Corinlb., I, in, G.